генек, Що така новогодишно?... Пусти мерак да сте все първи... | |
Редактирано: 1 път. Последна промяна от: редник |
Сърдечни благопожелания! Да са живи и здрави и много да ви радват! Две е повече от едно - изисква се добър организационен талант. Успех! |
Castor et Pollux erant fratres fortes et benigni et pulchri. in multis bellis magna virtute pugnabant et multos hostes superaverunt. olim magna tempestas ad navem appropinquabat, sed auxilio deorum discessit. tum nautae in capitibus Castoris et Pollucis duas stellas viderunt. “dei ipsi in capitibus fratrum has stellas locaverunt,” clamaverunt omnes. “fratres boni sunt causae salutis nostrae!” postea acer hostis Castorem necavit et ad inferos hic properavit. magnus dolor Pollucem occupavit. is erat immortalis quod filius dei erat. sine fratre suo Pollux erat miser et tristis. multis verbis et magno dolore auxilium patrem ipsum deorum oravit. “ego laetus vitam meam,” inquit, “pro fratre meo dabo.” rex deorum autem statuit unum diem vitae Castori, unum diem mortis Polluci dare. itaque domicilium fratrum cotidie mutavit. Iuppiter duas stellas in caelo locavit. homines eas Geminos appelabant et fratres ut deos adorabant. |